[19] EPISTOLA XIX.

Cl. Viro

D. IOANNI CALVINO,

Domino honorando & Fratri charissimo

Genevam.

S. D.

Praestiti qua potui fide id quod pollicitus sum, Domine colendissime & Frater charissime, ac quod Religionis nomine debui. Contuli enim negotium, quod scis, cum delectis aliquot, nec aliud possum elicere responsum quam tale: Favemus Ser. R. A. ex animo propter praeclaram illam ejus indolem, excellensque in Religionem sinceram studium, sed nihil polliceri possumus, quod foedus attinet vel auxilia, idque innumeras ob caussas: Addunt iidem, An vero legatio in A. religionis caussa impetrari possit mittenda nequivimus divinare, cum quod bona Senatorum pars aliquot territi exemplis semper suspicantur aliud latere sub istis legationibus, tum quod hujusmodi negotia non possunt perfici nisi per suffragia Ducentorum, apud quos est summa potestas. At cum inter ducentos diversissima sint ingenia, stultissimum foret de his aliquid statuere certi. Pollicemur tamen omnem nostram operam, si quando R. A. aliquid postulaverit, quod ad Religionis consensum purae, ejusque propagationem duntaxat pertineat. Quinimo, ut certi aliquid haberent, noluerunt negotium hoc, ut ab amicis, non ut a R. aut R. Consil. propositum, aut adumbratum referre ad senatum. Ego vero modis omnibus obstiti, territus casu non ita veteri. Cum enim D. Montius hujus aliquid proposuisset, ut mysterium aliquot in Helvetiae urbibus, protinus id rescivit Reg. Rom. apud Constant. Locum tenens, hostis crucis CHRISTI, qui & frustrationem mire exagitavit. Non quod putem nostrorum aliquem vel Schaffhusianorum aut Sangallorum, quibus eadem ille proposuit, malicioso prodidisse, sed imprudenter effutivisse. Ne ergo id nunc quoque eveniret, modis omnibus obstiti, ne senatus mysterium hoc resciret. Accessit ad haec consultatio de Concilio Tridentino, quae ne quas suspiciones excitaret, aut bonum negotium prorsus disturbaret timui. Si quid ergo peccavi, sollicitudine peccavi non malicia. Nam Pont. Rom. missis ad comitia Badensia Nunciis & Brevi Apostolico, ut vocant, postulat ut Helvetii Praelatos & Pastores suos mittant in Concilium Tridentinum. Idem a Sangallorum & aliquot urbibus Caes. missis literis postulavit. Ubi ergo Legati nostri Badena redeunt, proponunt negotium Senatui. Senatus jubet exponi Concionatoribus sive Ministris, ut excussa propositione, quid agendum sit scripto commendent. Scripsimus ergo demonstrationem, ostendentes indignum esse Pont. cui respondeatur, deinde Concilium Tridentinum non esse tale ad quod viri pii debeant accedere, &c. Isti, intellecta omnium nostrorum sententia, Comitia conscribunt ac Tigurum vocant ad xxvi Iulii, Bernam, Basileam, ac Schaffhusium, idque hodie factum est. Confoederati nostri Papistici arbitrantur aequum esse, ut urbes se Concilio subjiciant. Res ergo gravis inter nos jam vertitur. Spero DOMINUM nobis non defuturum. Tu semper ora pro nobis DOMINUM. Ista autem te Domine & Frater mi ignorare nolui. Fac tu pro tua prudentia, quod e re CHRISTI & Ecclesiarum fore putaveris. Ego hic omnem meam tibi impendero operam. Vale aeternum. Salutabis omnes in CHRISTO Fratres, Gallasium imprimis. Tiguri VIII. Iulii MDLI.

BULLINGERUS Tuus.